3,23,6
|Seite 126| Igitur Alexander per duodecim |Seite 127| annos trementem sub se orbem ferro pressit, principes vero eius quattuordecim annis dilaniaverunt et veluti opimam praedam a magno leone prostratam avidi discerpsere catuli, seque ipsos invicem in rixam inritatos praedae aemulatione fregerunt.