3,1,7
Farnabazus Tissafernen apud Artaxerxen, communem tunc regem, defert ut proditorem, praesertim qui cum |Seite 99| hoste belli tempore de foederis condicione pepigisset; hortaturque regem, ut in locum eius Cononem Atheniensem virum, qui tunc forte apud Cyprum exulabat, ducem navali bello constituat. acceptis igitur quingentis argenti talentis Conon per Farnabazum evocatur classique praeficitur.