3,1,20
cum igitur caedes tantum unius paene partis ageretur, repente rex Agesilaus arcessitus ex Asia inprovisus bello supervenit; Thebanos iam successu duplicis victoriae laetiores segnioresque adgreditur nec difficile superat, maxime cum adhuc apud ipsum paene integrae vires haberentur. ipse tamen Agesilaus graviter vulneratur.