3,1,16
Atheniensibus vero haec eadem pugna initium recuperandae potentiae sicut Lacedaemoniis amittendae fuit. primi igitur Thebani, auxilio Atheniensium fulti, superiore clade saucios ac trepidos adgrediuntur, multa animati fiducia propter virtutem atque industriam Epaminondae ducis sui, cum quo sibi facile obtinere posse imperium totius Graeciae videbantur.