3,16,5
deinde Gordien Phrygiae civitatem, quae nunc Sardis vocitatur, obsessam oppugnatamque cepit ac direptioni dedit. inde nuntiato sibi Darii cum magnis copiis adventu, timens angustias quibus inerat locorum, Taurum montem mira celeritate transcendit et quingentis stadiis sub una die cursu transmissis, Tarsum venit, ibique cum sudans in Cydnum praefrigidum amnem descendisset, obriguit contractuque nervorum proximus morti fuit.