3,16,4
primo eius cum Dario rege congressu sescenta milia Persarum in acie fuere, quae non minus arte Alexandri superata quam virtute Macedonum terga verterunt. magna igitur caedes Persarum fuit. in exercitu Alexandri CXX equites et novem tantum pedites defuere.