3,15,10
idem deinde Papirius Satricum expulso inde Samnitico praesidio expugnavit et cepit. hic autem Papirius adeo tunc apud Romanos bellicosissimus ac strenuissimus habebatur, ut cum Alexander Magnus disponere diceretur ab oriente descendens obtinere viribus Africam atque inde in Italiam transvehi, Romani inter ceteros duces tunc in republica sua optimos hunc praecipuum fore qui Alexandri impetum sustinere posset meditarentur.