3,12,21
dein cum, excidio sociorum et parricidio fratrum elatus, licere sibi omnia quae cogitavisset putaret, auraria loca in Thessalia et argenti metalla in Thracia invasit ac, ne quod ius vel fas inviolatum praetermitteret, praeoccupato mari et classe dispersa piraticam quoque exercere instituit.