2,9,6
quarto autem die cum uideret Leonida undique hostem circumfundi hortatur auxiliares socios, ut subtrahentes se pugnae in cacumen montis evadant ac se ad meliora tempora reservent; sibi vero cum Spartanis suis aliam sortem esse subeundam: plus se patriae debere quam vitae.