2,4,1
Anno post eversionem Troiae CCCCXIIII, olympiade autem sexta, quae
quinto demum anno
quattuor in medio expletis apud Elidem Graeciae civitatem agone et ludis exerceri solet, urbs Roma in Italia a Romulo et Remo geminis auctoribus condita est.