2,19,6
hos ita ruentes Fabius cum exercitu consul excepit; nec tamen obstitit, immo potius hostilis ille impetus quasi aridam segetem succidit stravit et transiit. testatur hanc Fabii cladem fluvius Halia, sicut Cremera Fabiorum. non enim facile aliquis similem ruinam Romanae militiae recenseret, etiam si Roma insuper incensa non esset.