2,18,1
Isdem fere diebus bellum civile, immo etiam plus quam civile, vix parricidio terminatum, apud Persas gerebatur. mortuo enim rege Dario cum Artaxerxes et Cyrus filii eius de regno ambigerent, tandem apparatibus magnis, provinciarum ac populorum ruinis utrimque certatum: