2,17,9
erat inter exules Thrasybulus, vir strenuus et generis nobilitate inter suos clarus: qui auctor audendi pro patria fuit. itaque castellum Fylen Atticorum finium collecti exules capiunt multarumque civitatum opibus adiuti vires capessunt: quibus Lysias quoque Syracusanus orator quasi in auxilium urbis, quae esset patria communis eloquentiae, quingentos milites cum stipendiis suis misit.