2,17,17
|Seite 93| verumtamen sapientissimi omnium Athenienses etiam suis malis satis docti concordia minimas res crescere, discordia maximas labi, cunctaque vel bona vel etiam mala quae foris geruntur internis esse radicata et emissa principiis, domi abstersere odia et foris bella presserunt reliqueruntque posteris suis de |Seite 94| ruina sui exemplum, de reparatione consilium: si tamen ob infirmissimam humanae mentis mutabilitatem, quod in adflictis rebus consulitur, in prosperis servaretur.