2,17,13
itaque haec adhortatio tantum apud illos valuit, ut mox reversi in civitatem tyrannos arce decedere atque Eleusinam emigrare conpulerint. qui postquam in societatem urbis cives suos, eatenus exules, receperunt, tyrannos in bellum aemulatione suscitant, quibus libertas aliorum quasi ipsorum servitus videbatur.