2,17,10
atrox id proelium fuit, sed his pro patria libertate, illis pro aliena dominatione certantibus animorum atque causarum ipsa quoque tulit pugna iudicium: nam victi tyranni in urbem refugerunt omnesque, quos ex Atheniensibus prius sibi satellites legerant, tunc suspectos proditionis, urbis custodia removerunt.