2,16,6
praeterea Syracusana praesidia in Siciliam audita Carthaginiensis belli infestatione revocata sunt. quamobrem Alcibiades classe victrici totam Asiam pervagatur, bellis incendiis caedibus rapit sternitque omnia; urbes, quae dudum a societate defecerant, capit recipitque quamplurimas.