2,16,1
Apud Athenienses vero cum diu domestica discordia agitaretur, imminente periculo summa imperii ad senatum populi voluntate transfertur: quippe otio discordiae nutriuntur, at ubi necessitas incubuit, postpositis priuatis causis atque odiis in commune consulitur.