2,14,4
igitur - ut praetermittam interim de tyrannis, quorum mox qui fuit ultor successor effectus est - medio tempore, hoc est anno ab urbe condita CCCXXXV, cum Regini apud Siciliam discordia laborarent civitasque per dissensionem divisa in duas partes esset, pars una veteranos ab Himera urbe Siciliae in auxilium vocavit.