2,11,9
Leonida ille clarissimus Lacedaemoniorum in bello isto adversus Xerxen, quod supremum ipsi atque hostibus fuit, cum sescentis suis famosissima illa incitamenta dixisset: "Prandete tamquam |Seite 84| apud inferos cenaturi", auxiliaribus tamen, quos excedere bello iubebat, misericorditer suasit, ut se ad meliora tempora reservarent.