2,11,3
illuc quoque eum centum milia Graecorum insecuta sunt et commisso sine mora proelio Mardonium deletis copiis ipsius velut e naufragio nudum cum paucis fugere conpulerunt; castra regiis opibus referta ceperunt, non parvo quidem antiquae industriae damno: nam post huius praedae divisionem aurum Persicum prima Graeciae virtutis corruptio fuit.