2,10,3
igitur rex, partem navium sibi detinens, spectator pugnae in litore manet. contra autem Artemidora, regina Halycarnasi, quae in auxilium Xerxi venerat, inter primos duces acerrime bello inmiscetur, ita ut versa vice in viro feminea cautela, in femina virilis audacia spectaretur.