2,10,2
et quia conloquendi facultas negabatur, locis quibus Iones accessuri navibus videbantur proponi symbolos saxisque adfigi iubet, socios quondam et participes periculorum, nunc autem iniuste desides apta increpatione corripiens atque ad antiquorum iura foederum religiosa adhortatione persuadens praecipueque admonens, uti commisso proelio cedentium vice inhibeant remos seseque bello auferant.