2,10,11
pedestres quoque copiae, quae ducibus commissae fuerant, labore fame ac metu ita distabuerunt et crudescente morbo tanta pestis tantaque foeditas morientium exorta est, ut viae cadaveribus replerentur, dirae etiam alites atque improbae bestiae escarum inlecebris sollicitatae moribundum sequerentur exercitum.