1,8,8
illius enim nostri Ioseph, qui fuit veri Dei servus et pro creatura domini sui pie intenteque sollicitus, provisione ipsi abundabant frugibus quasi sacerdotes; sed, quia falsi sacerdotes erant, cum ceteris esurientibus non dolebant. enimvero cui placet, obliviscitur: cui dolet, meminit.