1,7,3
Ante annos urbis conditae MXL in Achaia saevum diluvium vastatione plurima totius paene provinciae fuit. quod quia Ogygii, qui tunc Eleusinae conditor et rex erat, temporibus
effusum est
, nomen loco ac tempori dedit.