1,6,4
adeo autem parvo quodam et levi motu haesitasse erga se parumper consuetudinem voluptatum indubitatissime contestatus est, ut libere conclamaret, Si reciperet circum, nihil esse sibi factum, hoc est, nihil egisse Romae Gothorum enses, si concedatur Romanis spectare circenses.