1,6,1
Itaque nunc si placet hi, qui in Christum, quem nos iudicem saeculorum ostendimus, quantum in ipsis est sputa coniciunt, inter Sodomam et Romam discernant causas et conferant poenas; quae a me vel maxime ob hoc retractandae non sunt, quia omnibus notae sunt.