1,5,11
tantumque de rebus ut putatur parvis divinae indignationis accensum est, ut propter hoc, quod illi, male utentes bonis, fructus misericordiarum nutrimenta libidinum fecerant, terra quoque ipsa, quae has habuerat civitates, primum exusta ignibus, post oppressa aquis, in aeternam damnationem communi periret adspectui.