1,2,92
Byzacium ergo ubi Hadrumetus civitas, Zeugis ubi Carthago Magna, Numidia ubi Hippos regius et Rusiccada civitates sunt, habent ab oriente Syrtes minores et lacum Salinarum, a septentrione mare Nostrum quod spectat ad Siciliam et Sardiniam insulas, ab occasu Mauretaniam Sitifensem, a meridie montes Uzarae et post eos Aethiopum gentes pervagantes usque ad oceanum Aethiopicum.