1,2,86
praeterea cum multo amplius terrae in Africa ardore solis quam in Europa rigore frigoris incultum atque incognitum sit - quippe cum omnia paene animantia vel germinantia patientius et tolerabilius ad summum frigoris quam ad summum caloris accedant - ea scilicet causa est, Africam per omnia situ et populis minorem videri: quia et natura sui minus habeat spatii et caeli inclementia plus deserti. cuius descriptio per provincias et gentes haec est: