1,21,8
sed cum sic quoque desistendum certamine propter metum periculi arbitrarentur, Tyrrei poetae et ducis conposito carmine et pro contione recitato rursus accensi mox in certamen ruunt; tanta autem vi animorum concursum est, ut raro umquam cruentius proelium exarserit; |Seite 67| ad postremum tamen victoria Lacedaemoniorum fuit.