1,1,6
a Nino autem vel Abraham usque ad Caesarem Augustum id est |Seite 34| usque ad nativitatem Christi, quae fuit anno imperii Caesaris quadragesimo secundo, cum facta pace cum Parthis Iani portae clausae sunt et bella toto orbe cessarunt, colliguntur anni II:XV, in quibus se inter actores scriptoresque omnium otia negotiaque triverunt.