1,19,10
quo facto erubescentes in proelium redeunt et facta inpressione quos fugiebant fugere conpellunt. ibi tunc Astyages capitur, cui |Seite 65| Cyrus nihil aliud quam regnum abstulit, eumque maximae Hyrcanorum genti praeposuit. in Medos vero reverti ipse noluit. is finis imperii Medorum fuit.