1,16,4
et tamen caeca gentilitas cum haec Romana virtute gesta non videat, fide Romanorum inpetrata non credit nec adquiescit, cum intellegat, confiteri, beneficio Christianae religionis - quae cognatam per omnes populos fidem iungit - eos viros sine proelio sibi esse subiectos, quorum feminae maiorem terrarum partem inmensis caedibus deleverunt.