1,16,1
Pro dolor, pudet erroris humani. mulieres patria profugae Europam atque Asiam, id est plurimas fortissimasque mundi partes, intraverunt pervagatae sunt deleverunt, centum paene annis evertendo urbes plurimas atque alias constituendo tenuerunt: nec tamen miseriae hominum pressura temporum deputata est.