1,15,5
igitur cum Europam maxima e parte domuissent, Asiae vero aliquantis civitatibus captis, ipsae autem Ephesum aliasque urbes condidissent, praecipuam exercitus sui partem onustam opulentissima praeda domum revocant, reliquae ad tuendum Asiae imperium relictae cum Marpesia regina concursu hostium trucidantur.