1,14,2
ad quae Scythae legatis respondent, stolide opulentissimum regem adversus inopes sumpsisse bellum, quod timendum ipsi magis versa vice fuerit propter incertos belli eventus nulla praemia et damna manifesta. porro sibi non exspectandum, dum ad se veniatur, sed ultro praedae obviam ituros.