1,10,5
itaque Cornelius dicit, quod ipsis Aegyptiis cogentibus Iudaei in deserta propulsi sint, et postea subiungit incaute, quia ope Moysi ducis in Aegypto miserias propulissent. quare ostenditur quaedam quae per Moysen strenue acta sunt fuisse celata.