1,10,2
ait enim Pompeius sive Iustinus hoc modo: Aegyptii cum scabiem ac vitiliginem paterentur, responso moniti Moysen cum aegris, ne pestis ad plures serperet, terminis Aegypti pellunt. dux igitur exulum factus sacra Aegyptiorum furto abstulit; quae armis repetentes Aegyptii domum redire tempestatibus conpulsi sunt.