1,prol.,9
Praeceperas mihi, uti adversus vaniloquam pravitatem eorum, qui alieni a civitate Dei ex locorum agrestium conpitis et pagis pagani vocantur sive gentiles quia terrena sapiunt, qui cum futura non quaerant, praeterita autem aut obliviscantur aut nesciant, praesenti a tamen tempora veluti malis extra solitum infestatissima ob hoc solum quod creditur Christus et colitur Deus, idola autem minus coluntur, infamant: -