1,prol.,3
nam et in magna magni patrisfamilias domo cum sint multa diversi generis animalia adiumento rei familiaris commoda, non est tamen canum cura postrema; quibus solis natura insitum est, voluntarie ad id quod praeparantur urgueri et per ingenitam quandam oboedientiae formulam sola disciplinati timoris exspectatione suspendi, donec ad peragendi licentiam nutu signove mittantur.