Cap. libri 6,4
IIII. Piratae multa scelera in mari committunt: quos Cn. Pompeius compressit. Pompeius successor Luculli nocte bellum commisit et de exercitu regio XL milia caesa uel capta sunt; Romani uulnerati mille, uix XL interfecti, rex solus equum manu trahens fugit. Castor Mithridatis praefectus, qui Phanagorio praeerat, interfectis amicis regis arcem occupauit et quatuor filios Mithridatis ad Romana praesidia transmisit et Pharnaces filius Mithridatis exercitum aduersus patrem duxit. Mithridates sententiam de diis suis habuit et ad uxores et paelices ac filias suas descendens uenenum omnibus dedit. quod cum ipse omnium nouissimus hausisset nec propter remedia, quibus saepe uitalia sua obstruxerat, a ueneno posset interfici, Gallum quendam militem inuitauit eique iugulum praebuit, annos natus ipse Mithridates LXXII, et reliqua. [Oros. 6,4,1]