Cap. libri 6,2
II. De Mithridate rege Ponti atque Armeniae et de rege Ariobarzane et de prouinciis igne ferroque a Mithridate uastatis et de multimodis caedibus Romanorum ciuium, de Archelao quoque duce Mithridatis et de clade exercitus ipsius, quem Sylla consul usque ad internecionem paene deleuit. Mithridate uero Asiae principes occidere intendente Ephesii praesidio eius excluso portas obiecerunt. de Fimbria et Flacco et Iliensibus et urbe ipsorum, quam Fimbria deleuit sed Sylla statim reformauit, et reliqua. [Oros. 6,1,29]