Cap. libri 5,32
|Seite 17| XXXII. De initio Mithridatici belli et de ciuili bello per Marium acto. Sulpicius Marii collega seruo suo prodente prostratus est. Marius fugiens et Minturnas deductus contrususque in carcerem percussorem ad se missum solo uultu exterruit, deinde in Africani transfugit et filio ex Vtica sollicitato Romam regressus Cinnae coniunctus est. ad profligandam rem publicam in quatuor partes exercitum diuiserunt. deinde Cn. Pompeius cum Sertorio conflixit: sescenteni ex utraque parte milites caesi sunt; in ipso concursu belli frater fratrem |Seite 18| occidit et, cum eius cadauer agnouisset, se ipsum super eum peremit. - De bellis ciuilibus per annos XL gestis. Marius coloniam Ostiensem ui ingressus libidinem, auaritiam et crudelitatem exercuit. Pompeius fulmine afflatus interiit et de exercitu eius XI milia mortua, sex milia de parte Octauii consulis siderata sunt. deinde sequuntur uariae dissensiones atque caedes. Sylla primus tabulam proscriptionis proposuit. Gaius Marius consul a Lucretio obsidebatur et, ne in manus incideret inimicorum, cum Telesino consule [sic] mutua morte concurrit et cetera. [Oros. 5,19,1]