S. 125, Anm. 108
Zum Vergleich die ausführliche Glossierung in Q, f. 33r, und Be, f. 25r: Libros sibillinos . id est a libris sibillae uaticinabantur . ut uaticinatur de inspectione scripturarum apud sortilegos . aut in prophetia librorum sibillae medicamentum pro omni genere pestilentiae prophetatum est ac prouisum. Tres dicuntur fuisse sibillas, id est erithream, cumiam, samiam. Horrendumque illum epidaurium et reliqua; Epidaurus adhesit aescolapio romam nauiganti. Epidaurus nomen est alicuius generis draconum, quod aesculapio deo medico adherens . postea sanandis morbis apud gentiles profuit. Et forsan illud libri sibillae responderet ut epidaurus et lapis statuae aesculapii adducerentur ad mundandum de morbis populum . ut sancta sanctorum apud christianos afferuntur. Aliter quod uerius hic serpens aesculapio mare tyrrenum nauiganti ad romam hesit [= Aug. civ. 10,16,5]. Dehinc epidaurus formam eius imperio aesculapii fabricauit. Deinde ille serpens epidaurus dictus est de nomine artificis. Sed ad alias regiones illum portauit aesculapius. et ex illis iterum ad romam ductus est pro pestilentia sananda. Aesculapius filius apollinis id est bonus medicus apud illos . dein lapis ille quem secum semper habebat adductus est romam ut sanaret istam pestilentiam et libri sibillini hoc romanis preceperunt . ut alii dicunt.