| 7 | reddite omnibus debita cui tributum tributum cui vectigal vectigal cui timorem timorem cui honorem honorem |
| 8 | nemini quicquam debeatis nisi ut invicem diligatis qui enim diligit proximum legem implevit |
| 9 | nam non adulterabis non occides non furaberis non concupisces et si quod est aliud mandatum in hoc verbo instauratur diliges proximum tuum tamquam te ipsum |
| 10 | dilectio proximo malum non operatur plenitudo ergo legis est dilectio |
| 11 | et hoc scientes tempus quia hora est iam nos de somno surgere nunc enim propior est nostra salus quam cum credidimus |
| 12 | nox praecessit dies autem adpropiavit abiciamus ergo opera tenebrarum et induamur arma lucis |
| 13 | sicut in die honeste ambulemus non in comesationibus et ebrietatibus non in cubilibus et inpudicitiis non in contentione et aemulatione |
| 14 | sed induite Dominum Iesum Christum et carnis curam ne feceritis in desideriis |