| 11 | Christus autem adsistens pontifex futurorum bonorum per amplius et perfectius tabernaculum non manufactum id est non huius creationis |
| 12 | neque per sanguinem hircorum et vitulorum sed per proprium sanguinem introivit semel in sancta aeterna redemptione inventa |
| 13 | si enim sanguis hircorum et taurorum et cinis vitulae aspersus inquinatos sanctificat ad emundationem carnis |
| 14 | quanto magis sanguis Christi qui per Spiritum Sanctum semet ipsum obtulit inmaculatum Deo emundabit conscientiam vestram ab operibus mortuis ad serviendum Deo viventi |
| 15 | et ideo novi testamenti mediator est ut morte intercedente in redemptionem earum praevaricationum quae erant sub priore testamento repromissionem accipiant qui vocati sunt aeternae hereditatis |
| 16 | ubi enim testamentum mors necesse est intercedat testatoris |
| 17 | testamentum enim in mortuis confirmatum est alioquin nondum valet dum vivit qui testatus est |
| 18 | unde ne primum quidem sine sanguine dedicatum est |
| 19 | lecto enim omni mandato legis a Mose universo populo accipiens sanguinem vitulorum et hircorum cum aqua et lana coccinea et hysopo ipsum quoque librum et omnem populum aspersit |
| 20 | dicens hic sanguis testamenti quod mandavit ad vos Deus |
| 21 | etiam tabernaculum et omnia vasa ministerii sanguine similiter aspersit |
| 22 | et omnia paene in sanguine mundantur secundum legem et sine sanguinis fusione non fit remissio |
| 23 | necesse est ergo exemplaria quidem caelestium his mundari ipsa autem caelestia melioribus hostiis quam istis |
| 24 | non enim in manufactis sanctis Iesus introiit exemplaria verorum sed in ipsum caelum ut appareat nunc vultui Dei pro nobis |
| 25 | neque ut saepe offerat semet ipsum quemadmodum pontifex intrat in sancta per singulos annos in sanguine alieno |
| 26 | alioquin oportebat eum frequenter pati ab origine mundi nunc autem semel in consummatione saeculorum ad destitutionem peccati per hostiam suam apparuit |
| 27 | et quemadmodum statutum est hominibus semel mori post hoc autem iudicium |
| 28 | sic et Christus semel oblatus ad multorum exhaurienda peccata secundo sine peccato apparebit expectantibus se in salutem |