Orosius, VII
Edition: Karl Zangemeister, 1882

Caput 9
1  Anno ab urbe condita DCCCXXV, brevi illa quidem sed turbida tyrannorum tempestate discussa, tranquilla sub Vespasiano duce serenitas rediit. 2  namque, ut paulo altius repetam, Iudaei post passionem Christi destituti in totum gratia Dei cum omnibus undique malis circumvenirentur, quibusdam in Carmelo monte seducti sortibus, quae portenderent exortos a Iudaea duces rerum potituros fore, praedictumque ad se trahentes in rebellionem exarserunt extinctisque Romanis praesidiis legatum quoque Syriae suppetias ferentem rapta aquila et caesis copiis fugaverunt. 3  ad hos Vespasianus a Nerone missus Titum filium suum maiorem inter legatos habuit; nam multas et validas legiones secum in Syriam traiecit. itaque cum Iudaeos multis eorum oppidis captis in urbem Hierosolymorum praecipue ob diem festum congregatos obsidione clausisset, cognita Neronis morte hortatu plurimorum regum et ducum - maxime Iosephi Iudaeorum ducis sententia, qui captus cum in vincla coiceretur, constantissime dixerat, sicut Suetonius refert, continuo se ab eodem sed imperatore solvendum - imperium adeptus est, relictoque in castris ad procurationem obsidionis Hierosolymorum filio Tito, per Alexandriam profectus est Romam; sed cognita interfectione Vitelli paulisper Alexandriae substitit. 4  Titus vero magna ac diuturna obsidione Iudaeos premens, machinis cunctisque bellicis molibus non sine multo suorum sanguine tandem muros civitatis inrupit. sed ad expugnandam interiorem templi munitionem, quam reclusa multitudo sacerdotum ac principum tuebatur, maiore vi et mora opus fuit. 5  quod tamen postquam in potestatem redactum opere atque antiquitate suspexit, diu deliberavit utrum tamquam incitamentum hostium incenderet an in testimonium victoriae reservaret. sed Ecclesia Dei iam per totum orbem uberrime germinante, hoc tam quam effetum ac uacuum nullique usui bono commodum arbitrio Dei auferendum fuit. 6  itaque Titus, imperator ab exercitu pronuntiatus, templum in Hierosolymis incendit ac diruit, quod a die conditionis primae usque ad diem eversionis ultimae manserat annis mille centum et duobus. muros urbis universos solo adaequavit. 7  sexcenta milia Iudaeorum eo bello interfecta Cornelius et Suetonius referunt; Iosephus vero Iudaeus, qui ei tunc bello praefuit et apud Vespasianum propter praedictum imperium veniam gratiamque meruerat, scribit undecies centena milia gladio et fame perisse, reliquias vero Iudaeorum diversis actas condicionibus toto orbe dispersas: quarum numerus ad nonaginta milia hominum fuisse narratur. 8  Vespasianus et Titus imperatores magnificum agentes de Iudaeis triumphum urbem ingressi sunt. pulchrum et ignotum antea cunctis mortalibus inter trecentos viginti triumphos, qui a conditione urbis usque in id tempus acti erant, hoc spectaculum fuit, patrem et filium uno triumphali curru vectos gloriosissimam ab his, qui Patrem et Filium offenderant, victoriam reportasse. 9  qui continuo omnibus bellis ac tumultibus domi forisque conpressis pacem totius orbis pronuntiaverunt et Ianum geminum obseratis cohiberi claustris sexto demum ipsi post urbem conditam censuerunt. iure enim idem honos ultioni passionis Domini inpensus est, qui etiam nativitati fuerat adtributus. 10  tunc deinde sine ullis bellorum tumultibus in inmensum respublica Romana provehitur: siquidem Achaia Lycia Rhodus Byzantium Samus Thracia Cilicia Commagene tunc primum redactae in provincias Romanis iudicibus legibusque paruerunt. 11  Nono autem imperii eius anno tres civitates Cypri terrae motu corruerunt et Romae magna pestilentia fuit. 12  Vespasianus autem in villa propria circa Sabinos nono anno principatus sui profluvio ventris est mortuus. 13  Anno ab urbe condita DCCCXXVIII Titus, segregatis a numero principum Othone et Vitellio ab Augusto octavus, biennio post Vespasianum regnavit. cuius tanta tranquillitas in imperio fuit, ut nullius omnino sanguinem in republica administranda fudisse referatur. 14  et tamen tunc Romae orto repente incendio plurimae aedes publicae concrematae sunt. abruptum tunc etiam Bebii montis verticem magna profudisse incendia ferunt torrentibusque flammarum vicina regionis cum urbibus hominibusque delesse. 15  Titus cum ingenti omnium luctu in eadem villa, qua pater eius, morbo absumptus est.