Orosius, VII
Edition: Karl Zangemeister, 1882

Caput 6
1  Anno ab urbe condita DCCXCV Tiberius Claudius ab Augusto quartus regnum adeptus est mansitque in eo annis quattuordecim. 2  exordio regni eius Petrus, apostolus Domini Iesu Christi, Romam venit et salutarem cunctis credentibus fidem fideli verbo docuit potentissimisque virtutibus approbavit; atque exim Christiani Romae esse coeperunt. 3  sensit hoc conlatum fidei suae Roma beneficium. nam cum interfecto Caligula multa de abrogando imperio ac republica in antiquum ordinem restituenda everrendaque penitus Caesarum universa familia senatus et consules decrevissent, 4  Claudius mox ut confirmavit imperium, magna atque adhuc Romae incognita usus clementia, ne in tantam nobilium multitudinem ultio, si esset coepta, saeviret, biduum illud, quo de reipublicae statu infeliciter consultatum actumque fuerat, memoriae exemit omniumque factorum dictorumve in eo veniam et oblivionem in perpetuum sanxit. 5  ita illam praeclaram et famosam Atheniensium amnestiam, quam quidem Romae inducere Iulio Caesare interfecto senatus Cicerone suadente temptaverat, sed Antonio et Octaviano propter ultionem extincti Caesaris inrumpentibus in inritum cesserat: hanc Claudius, quamvis multo truculentiore causa in caedem conspiratorum stimularetur, ultronea clementia nullo expetente firmavit. 6  accidit etiam eodem tempore praesentis gratiae Dei grande miraculum: siquidem Furius Camillus Scribonianus, Dalmatiae legatus, bellum civile molitus legiones multas fortissimasque ad sacramenti mutationem pellexerat. 7  itaque die dato, ut in unum undique ad novum imperatorem conveniretur, neque aquilae ornari neque convelli quoquo modo signa moverive potuerunt. exercitus tanta et tam inusitata miraculi fide motus et conversus in paenitentiam Scribonianum quinta statim die destitutum interfecit seseque sacramento prioris militiae continuit. 8  tristius ac perniciosius urbi Romae nihil umquam fuisse quam bella civilia satis notum est. itaque propter adventum apostoli Petri et tenera Christianorum germina vixdum adhuc pauca ad sanctae fidei professionem erumpentia hanc exorientem tyrannidem et consurgens istud civile bellum neget quisquam divinitus esse conpressum. qui praeteritis temporibus de conpressione bellorum civilium simile probarit exemplum. 9  Claudius quarto imperii sui anno, cupiens utilem reipublicae ostentare se principem, bellum ubique et victoriam undecumque quaesivit. itaque expeditionem in Britanniam movit, quae excitata in tumultum propter non redhibitos transfugas videbatur: transvectus in insulam est, quam neque ante Iulium Caesarem neque post eum quisquam adire ausus fuerat, 10  ibique - ut verbis Suetoni Tranquilli loquar - "sine ullo proelio ac sanguine intra paucissimos dies plurimam insulae partem in deditionem recepit." Orcadas etiam insulas ultra Britanniam in Oceano positas Romano adiecit imperio ac sexto quam profectus erat mense Romam rediit. 11  Conferatur nunc, si cuiquam placet, sub una insula tempus et tempus, bellum et bellum, Caesar et Caesar - nam de fine nil confero, quoniam hoc felicissima victoria, illud acerbissima clades fuit - et sic demum Roma cognoscat, per eius latentem providentiam in agendis rebus antea se partem felicitatis habuisse, cuius agnitione suscepta plenissima felicitate perfruitur, in quantum non tamen blasphemiarum offendiculis depravatur. 12  Eodem anno imperii eius fames gravissima per Syriam facta est, quam etiam prophetae praenuntiaverant; sed Christianorum necessitatibus apud Hierosolymam convectis ab Aegypto frumentis Helena Adiabenorum regina conversa ad fidem Christi largissime ministravit. 13  Anno imperii eius quinto inter Theram et Therasiam insula de profundo emicuit triginta stadiorum spatio extenta. 14  Anno eius septimo sub procuratore Iudaeae Cumano in Hierosolymis tanta seditio in diebus azymorum exorta est, ut in portarum exitu populo coartato triginta milia Iudaeorum caede prostrata et conpressione suffocata referantur. 15  Anno eiusdem nono expulsos per Claudium urbe Iudaeos Iosephus refert. sed me magis Suetonius movet, qui ait hoc modo: "Claudius Iudaeos inpulsore Christo adsidue tumultuantes Roma expulit;"16  quod, utrum contra Christum tumultuantes Iudaeos coherceri et conprimi iusserit, an etiam Christianos simul velut cognatae religionis homines voluerit expelli, nequaquam discernitur. 17  Verumtamen sequenti anno tanta fames Romae fuit, ut medio foro imperator correptus a populo conviciis et fragminibus panis turpissime infestatus, aegre per pseudothyrum in Palatium refugiens furorem excitatae plebis evaserit. 18  Parvo autem intercedente tempore triginta et quinque senatores et trecentos simul equites Romanos minimis causis interfecit; ipse autem manifestis veneni signis est mortuus.